monumenta.ch > Plinius > sectio 155

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 155
{LVI} ex ceteris nulli sunt nisi quibus et in reliquo corpore pili, sed quadrupedibus in superiore tantum gena, volucribus in inferiore et quibus molle tergus, ut serpentibus, et quadripedum quae ova pariunt, ut lacertae. struthocamelus alitum sola ut homo utrimque palpebras habet.